monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 10
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA IX. PETRO HUGO <<<     >>> EPISTULA XI. EUGENIO, PETRUS

EPISTULA X. [Summo pontifici et nostro speciali Patri domino papae] EUGENIO, [frater] PETRUS [humilis fratrum Cluniacensium abbas, sinceram cum devota obedientia voluntatem.] HIDE APPARATUS

1 Non possum quantum volo gratias agere, quod non solum per nuntios saepe a me reverentiae vestrae transmissos, sed etiam per alios pro suis negotiis maiestatem apostolicam adeuntes, quid erga me vel vestram Cluniacen. Ecclesiam animi geratis, ostendere non cessatis. Inde multa exempla habeo, quae nunc proferre supersedeo. Unum tamen profero, de quo sicut multum amoris vobis debeo, ita vos eius causa, quod filiali praesumptione loquor, contra illud vel similia cautum esse exopto. Novit sapientia vestra, et ex Scriptura sancta frequenter recitat, homines in corde et corde loquentes: Qui exacuerunt ut gladium linguas suas [Psal. LXIII]; et ut rursus idem qui haec protulit ait: Acuerunt linguas suas sicut serpentis, venenum aspidum sub labiis eorum [Psal. CXXXIX]. Hos plane, hos tales, magnis hominibus, in magnis occupatis saepe subripere solere, et pro veris falsa, pro antidoto venenum frequenter ingerere.
2 De talium numero illi fuerunt, qui mentiri non metuentes, auribus sanctitatis vestrae tantum mendacii prodigium infuderunt, ut dicerent, et frequentes ad vos querimonias deferrent; quod dominus Viennensis archiepiscopus Cluniacenses monachos nequaquam protegeret, sed impugnaret: et unde memorabili et amplectendo verbo vestro longe positi supplicamus, quos propensius diligere deberet, nihilominus inquietaret.
3 De his ergo ista vobis suggerentibus quid dicam? Quid dicam, nisi quod Psalmus, cuius sententias supra tetigi, dicit: Vana locuti sunt, unusquisque ad proximum suum, labia dolosa in corde et corde locuti sunt [Psal. XI]. Quid dicam, nisi quod et alibi idem horum prolator ait: Mentita est iniquitas sibi [Psal. XXVI]. Novit Pater, ut credo, filii cor; novit si recordatur, quae ei Antissiodori, vel apud Barum secreto suggessi, quod pene idem esset, quantum in libro conscientiae meae legere poteram, vobis mentiri quod mori. Unde sciatis me vera dicere, et vobis sicut coram Deo in Christo loqui: quod manus domini Viennensis, in quantum recolere possum, mundae sunt a sanguine omnium Cluniacensium; et iuxta quod sentio, nisi forte quod non puto fallar, innocens est ab omni Cluniacensi noxa, ex quo Viennensis patriarcha factus est, non solum opere, sed etiam verbo.
4 Si quis ergo ei derogare voluerit, et aliquid de apostolici amoris gratia diminuere, quaerat alios, quorum praetextu vel occasione hoc faciat, quam nos; quaerat alios quam Cluniacenses vestros, neque velamine falsitatis iniquitatem suam palliare contendat. Nam ut ista, de quibus, ut credo, sategi, dimittam, oro, Pater, ut tanto homini, tam probato, tantae vitae, tanti propositi, qui omnes pene dies suos a puero usque ad senium immolavit Deo, sicut omnibus bonis facitis, deferatis, et nullum contra ipsum, nisi de re comperta et probatissima audiatis.